LIBER PRIMUS
1
1. Omnium hominum quos ad amorem veritatis natura superior
impressit hoc maxime interesse videtur: ut, quemadmodum de labore antiquorum
ditati sunt, ita et ipsi posteris prolaborent, quatenus ab eis posteritas
habeat quo ditetur.
2. Longe nanque ab offitio se esse non
dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam aliquid afferre non
curat; non enim est lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore
suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et nunquam ingurgitata
refundens.
3. Hec igitur sepe mecum recogitans, ne
de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo
turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere
veritates.
4. Nam quem fructum ille qui theorema
quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotile felicitatem ostensam
reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resummeret
defensandam? Nullum quippe, sed fastidium potius illa superfluitas tediosa
prestaret.
5. Cumque, inter alias veritates
occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime
latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in
proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo
pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar.
6.
Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute
confidens, quam de lumine Largitoris illius “qui dat omnibus affluenter et non
improperat”.
ii
1.
Primum quidem igitur videndum quid est quod ‘temporalis Monarchia’ dicitur,
typo ut dicam et secundum intentionem.
2. Est
ergo temporalis Monarchia, quam dicunt ‘Imperium’, unicus principatus et super
omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.
3.
Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur
an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure
Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a
Deo inmediate vel ab alio, Dei ministro seu vicario.
4.
Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii
fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de
principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum
que inferius assummuntur. Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante
omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora
consistant.
5. Est
ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia,
speculari tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et
divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari
sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed
hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis.
6. Cum
ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum
politiarum, et omne politicum nostre potestati subiacet, manifestum est quod
materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur.
7.
Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis –
movet enim primo agentem –, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad
finem ab ipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum
constituendam, et alia propter navim.
8.
Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani
generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt
manifesta sufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illius, et non
esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
iii
1.
Nunc autem videndum est quid sit finis totius humane civilitatis: quo viso,
plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Phylosophum ad Nicomacum.
2. Et
ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis
aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam,
et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum
hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat
domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et
alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum
Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit. Et hoc queritur hic
tanquam principium inquisitionis directivum.
3.
Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid
prodit in esse est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla creata
ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria
essentie operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed
hec propter illam habet ut sit.
4. Est ergo aliqua propria operatio
humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta moltitudine
ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una
vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest. Que autem sit
illa, manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat.
5.
Dico ergo quod nulla vis a pluribus spetie diversis partecipata ultimum est de
potentia alicuius illorum; quia, cum illud quod est ultimum tale sit
constitutivum spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset
specificata: quod est inpossibile.
6. Non
est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic
sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur
in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec esse
apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse apprehensivum per
intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel
supra vel infra.
7.
Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus
earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt
intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere
quod est quod sunt; quod est sine interpolatione, aliter sempiterne non essent.
Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive
virtus intellectiva.
8. Et
quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum
superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est
multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur;
sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia tota materie
prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est
inpossibile.
9. Et
huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que De anima.
Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales
aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici
quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere
atque facere.
10.
Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter
factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam
optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam
innotescit illud Politice: intellectu, scilicet, vigentes aliis
naturaliter principari.
iv
1.
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti
est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad
speculandum et secondario propter hoc ad operandum per suam extensionem.
2. Et
quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari
contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur,
patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum
opus, quod fere divinum est iuxta illud “Minuisti eum paulominus ab angelis”,
liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est quod pax universalis
est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
3.
Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates, non
honores, non longitudo vite, non sanitas, non robur, non pulcritudo, sed pax;
inquit enim celestis militia: “Gloria in altissimis Deo, et in terra pax
hominibus bone voluntatis”.
4.
Hinc etiam “Pax vobis” Salus hominum salutabat; decebat enim summum Salvatorem
summam salutationem exprimere: quem quidem morem servare voluerunt discipuli
eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.
5. Ex
hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus
humanum pertingit ad opus proprium; et per consequens visum est propinquissimum
medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra
opera ordinantur, quia est pax universalis, que pro principio rationum
subsequentium supponatur.
6.
Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in quod quicquid
probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
v
1.
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata
queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur
‘Imperium’; et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato
principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
2. Itaque prima questio sit: utrum ad
bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel
auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest,
quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis.
3.
Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura
ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari
seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen autoris facit esse credendum,
sed ratio inductiva.
4. Si
enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes
vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et
rectrix omnium aliarum: aliter ad felicitatem pervenire non potest.
5. Si
consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare,
unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius
locum tenentem, iuxta dicentem Phylosophum: “Omnis domus regitur a senissimo”;
et huius, ut ait Homerus, est regulare omnes et leges imponere aliis. Propter
quod proverbialiter dicitur illa maledictio: “Parem habeas in domo”.
6. Si
consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum
auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex
ipsis preheminentem consentientibus aliis; aliter ad illam mutuam sufficientiam
non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus,
vicinia tota destruitur.
7. Si
vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet
esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua; quod si
aliter fiat, non solum finis vite civilis amictitur, sed etiam civitas desinit
esse quod erat.
8. Si
denique unum regnum particolare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori
fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet;
aliter non modo existentes in regno finem non assecuntur, sed etiam regnum in
interitum labitur, iuxta illud infallibilis Veritatis: “Omne regnum in se
divisum desolabitur”.
9. Si
ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est
quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum,
ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc
‘Monarcha’ sive ‘Imperator’ dici debet.
10. Et sic patet quod ad bene esse
mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
vi
1.
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem. Pars ad totum
se habet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem in toto,
sicut ad finem et optimum. Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non
excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso.
2.
Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et
ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus
inter se et ordo earum ad ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis
alterius: est enim alter propter hunc, non e converso.
3. Unde si forma huius ordinis
reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa
multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior
sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut
per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in
ipsa totalitate reperiri debet.
4. Et sic onmes partes prenotate infra
regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est
ad Monarcham sive Monarchiam.
vii
1.
Amplius, humana universitas est quoddam totum ad quasdam partes, et est quedam
pars ad quoddam totum. Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad
gentes, ut superiora ostendunt; et est quedam pars ad totum universum.
2. Et
hoc est de se manifestum. Sicut ergo inferiora humane universitatis, bene
respondent ad ipsam, sic ipsa ‘bene’ dicitur respondere ad suum totum; partes
enim bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus
colligi potest de facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius
principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum
principium tantum, scilicet unicum principem.
3. Ex quo sequitur Monarchiam
necessariam mundo ut bene sit.
viii
1. Et
omne illud bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi
agentis, qui Deus est; et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam
bonitatem actingere summum perfectionis.
2. De intentione Dei est ut omne
causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere
potest. Propter quod dictum est: “Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem
nostram”; quod licet ‘ad ymaginem’ de rebus inferioribus ab homine dici non
possit, ‘ad similitudinem’ tamen de qualibet dici potest, cum totum universum
nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis. Ergo humanum genus
bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur.
3. Sed genus humanum maxime Deo
assimilatur quando maxime est unum: vera enim ratio unius in solo illo est;
propter quod scriptum est: “Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est”.
4. Sed tunc genus humanum maxime est
unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest nisi quando uni principi
totaliter subiacet, ut de se patet.
5.
Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per
consequens maxime est secundum divinam intentionem: quod est bene et optime se
habere, ut in principio huius capituli est probatum.
ix
1.
Item, bene et optime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patris, in
quantum propria natura permictit, ymitatur. Humanum genus filius est celi, quod
est perfectissimum in omni opere suo: generat enim homo hominem et sol, iuxta
secundum De naturali auditu. Ergo optime se habet humanum genus cum
vestigia celi, in quantum propria natura permictit, ymitatur.
2. Et
cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui
Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut
phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est,
humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico
motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus
reguletur.
3. Propter quod necessarium apparet ad
bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui ‘Imperium’
appellatur. Hanc
rationem suspirabat Boetius dicens:
O felix hominum
genus
si vestros animos
amor,
quo celum regitur, regat.
x
1. Et ubicunque potest esse litigium,
ibi debet esse iudicium; aliter esset inperfectum sine proprio perfectivo: quod
est impossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat.
2. Inter omnes duos principes, quorum
alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium vel culpa ipsorum vel
etiam subditorum – quod de se patet –: ergo inter tales oportet esse iudicium.
3. Et cum alter de altero cognoscere
non possit ex quo alter alteri non subditur – nam par in parem non habet
imperium – oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris
ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non.
4. Si
sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum
sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius.
5. Et
sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit
devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia
dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator. Est
igitur Monarchia necessaria mundo.
6. Et
hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: “Entia nolunt male disponi;
malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps”.
xi
1. Preterea, mundus optime dispositus
est cum iustitia in eo potissima est. Unde Virgilius commendare volens illud
seculum quod suo tempore surgere videbatur, in suis Buccolicis cantabat:
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.
‘Virgo’ nanque vocabatur iustitia, quam etiam ‘Astream’
vocabant
‘Saturnia regna’ dicebant optima tempora, que etiam
‘aurea’ nuncupabant.
2. Iustitia potissima est solum sub
Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive
Imperium.
3. Ad evidentiam subassumpte sciendum
quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo
sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit magis et minus,
quemadmodum albedo in suo abstracto considerata.
4. Sunt
enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici
et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt
tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus
concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis
admiscetur.
5. Ubi
ergo minimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum et quantum
ad operationem, ibi iustitia potissima est; et vere tunc potest dici de illa,
ut Phylosophus inquit, “neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est”. Est
enim tunc Phebe similis, fratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine
serenitatis.
6.
Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in velle; nam
ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen
omnino inest in fulgore sue puritatis: habet etùm subiectum, licet
minime, aliqualiter tamen sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui
iudicem passionare conantur.
7. Quantum vero ad operationem,
iustitia contrarietatem habet in posse; nam cum iustitia sit virtus ad alterum,
sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum
illam? Ex quo patet quod quanto iustus potentior, tanto in operatione sua
iustitia erit amplior.
8. Ex hac itaque declaratione sic
arguatur: iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo
subiecto inest; huiusmodi solus Monarcha est: ergo soli Monarche insistens
iustitia in mundo potissima est.
9.
Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca, et
est similis huic: omne B est A; solum C est A: ergo solum C est B. Quod est:
omne B est A; nullum preter C est A: ergo nullum preter C est B.
10. Et prima propositio declaratione
precedente apparet; alia sic ostenditur, et primo quantum ad velle, deinde
quantum ad posse.
11. Ad evidentiam primi notandum quod
iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad
Nicomacum. Remota cupiditate omnino, nichil iustitie restat adversum; unde
sententia Phylosophi est ut que lege determinari possunt nullo modo iudici
relinquantur. Et hoc
metu cupiditatis fieri oportet, de facili mentes hominum detorquentis. Ubi ergo
non est quod possit optari, inpossibile est ibi cupiditatem esse: destructis
enim obiectis, passiones esse non possunt.
12.
Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua nanque iurisdictio terminatur
Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad
alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum. Ex quo
sequitur quod Monarcha sincerissimum inter mortales iustitie possit esse
subiectum.
13.
Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, quantumcunque
pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum
locum in illo potest habere iustitia; huiusmodi est Monarcha: ergo, eo
existente, iustitia potissima est vel esse potest.
14. Quod autem recta dilectio faciat
quod dictum est, hinc haberi potest: cupiditas nanque, perseitate hominum
spreta, querit alia; karitas vero, spretis aliis omnibus, querit Deum et
hominem, et per consequens bonum hominis. Cumque inter alia bona hominis
potissimum sit in pace vivere – ut supra dicebatur – et hoc operetur maxime
atque potissime iustitia, karitas maxime iustitiam vigorabit et potior potius.
15. Et quod Monarche maxime hominum
recta dilectio inesse debeat, patet sic: omne diligibile tanto magis diligitur
quanto propinquius est diligenti; sed homines propinquius Monarche sunt quam aliis
principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi debent. Prima manifesta
est, si natura passivorum et activorum consideretur; secunda per hoc apparet:
quia principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, Monarche vero
secundum totum.
16. Et rursus: principibus aliis
appropinquant per Monarcham et non e converso; et sic per prius et immediate
Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod
cura ipsorum a cura illa supprema descendit.
17. Preterea, quanto causa est
universalior, tanto magis habet rationem cause, quia inferior non est causa
nisi per superiorem, ut patet ex hiis que De causis; et quanto causa
magis est causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis assequatur
causam per se.
18. Cum igitur Monarcha sit
universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes
alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime
diligatur.
19. Quod autem Monarcha potissime se
habeat ad operationem iustitie, quis dubitat nisi qui vocem hanc non
intelligit, cum, si Monarcha est, hostes habere non possit?
20. Satis igitur declarata subassumpta
principalis, quia conclusio certa est: scilicet quod ad optimam dispositionem
mundi necesse est Monarchiam esse.
xii
1. Et humanum genus potissime liberum
optime se habet. Hoc erit manifestum, si principium pateat libertatis.
2. Propter quod sciendum quod
principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in
ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque ad hoc: ut dicant liberum
arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. Et verum dicunt; sed importatum
per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de
quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur; puta de
hac: ‘triangulus habet tres duobus rectis equales’.
3. Et ideo dico quod iudicium medium
est apprehensionis et appetitus: nam primo res apprehenditur, deinde apprehensa
bona vel mala iudicatur, et ultimo iudicans prosequitur sive fugit.
4. Si ergo iudicium moveat omnino
appetitum et nullo modo preveniatur ab eo, liberum est; si vero ab appetitu
quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non
a se, sed ab alio captivum trahitur.
5. Et hinc est quod bruta iudicium
liberum habere non possunt, quia eorum iudicia semper ab appetitu preveniuntur.
Et hinc etiam patere potest quod substantie intellectuales, quarum sunt
inmutabiles voluntates, necnon anime separate bene hinc abeuntes, libertatem
arbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictunt, sed perfectissime atque
potissime hoc retinent.
6. Hoc viso, iterum manifestum esse
potest quod hec libertas sive principium hoc totius nostre libertatis est
maximum donum humane nature a Deo collatum – sicut in Paradiso Comedie
iam dixi – quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi
felicitamur ut dii.
7.
Quod si ita est, quis erit qui humanum genus optime se habere non dicat, cum
potissime hoc principio possit uti?
8. Sed
existens sub Monarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum quod illud
est liberum quod “sui met et non alterius gratia est”, ut Phylosopho placet in
hiis que De simpliciter ente. Nam
illud quod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut via
necessitatur a termino.
9. Genus humanum solum imperante
Monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie diriguntur
oblique – democratie scilicet, oligarchie atque tyrampnides – que in servitutem
cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant reges,
aristocratici quos optimates vocant, et populi libertatis zelatores; quia cum
Monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum est, vult omnes homines bonos
fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes.
10.
Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus
homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur. Et
huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se
sint.
11.
Non enim cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso consules
propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges,
quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad
legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Phylosopho placet in
hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta sunt.
12.
Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini
aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui
minister omnium proculdubio habendus est. Hinc
etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in
legibus ponendis.
13. Ergo genus humanum sub Monarcha
existens optime se habet; ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam
necesse est esse.
xiii
1. Adhuc, ille qui potest esse optime
dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam in omni actione
principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive volontarie
agat, propriam similitudinem explicare.
2. Unde fit quod omne agens, in quantum
huiusmodi, delectatur; quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo
agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia
delectatio rei desiderate semper annexa est.
3. Nichil igitur agit nisi tale
existens quale patiens fieri debet; propter quod Phylosophus in hiis que De
simpliciter ente: “Omne” inquit “quod reducitur de potentia in actum,
reducitur per tale existens actu”; quod si aliter aliquid agere conetur,
frustra conatur.
4. Et hinc destrui potest error illorum
qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non
advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum,
illa verum persuaderent. Unde Phylosophus ad Nicomacum: “De hiis enim”
inquit “que in passionibus et actionibus, sermones minus sunt credibiles
operibus”.
5.
Hine etiam dicebatur de celo peccatori David: “Quare tu enarras iustitias
meas?”, quasi diceret: ‘Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod
loqueris’. Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime
alios disponere volentem.
6. Sed
Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum. Quod sic
declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad
operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem
dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitum phylosophice
veritatis qui nichil unquam audiverunt, quam qui audiverunt per tempora et
falsis oppinionibus imbuti sunt. Propter quod bene Galienus inquit “tales
duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam”.
7. Cum
ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam
inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non
contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie
prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad
regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere
potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt,
testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat
a Deo: “Deus” inquiebat “iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis”.
8.
Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille,
qui potest esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios
disponere potest. Ex quo sequitur quod ad
optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
xiv
1. Et quod potest fieri per unum,
melius est per unum fieri quam per plura. Quod sic declaratur: sit unum, per quod
aliquid fieri potest, A, et sint plura, per que similiter illud fieri potest, A
et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra
ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud
idem fiebat per A solum.
2. Et cum omnis talis assumptio sit
otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne
quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non
solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed
quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum.
3. Preterea, res dicitur melior per
esse propinquior optime; et finis habet rationem optimi; sed fieri per unum est
propinquius fini: ergo est melius. Et quod sit propinquius patet sic: sit finis
C; fieri per unum A; per plura A et B: manifestum est quod longior est via ab A
per B in C, quam ab A tantum in C.
4. Sed
humanum genus potest regi per unum suppremum principem, qui est Monarcha.
Propter quod advertendum sane quod cum dicitur ‘humanum genus potest regi per
unum suppremum principem’, non sic intelligendum est, ut minima iudicia
cuiuscunque municipii ab illo uno immediate prodire possint: cum etiam leges
municipales quandoque deficiant et opus habeant directivo, ut patet per
Phylosophum in quinto ad Nicomacum epyikiam commendantem.
5.
Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus
differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite.
6.
Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et
magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore
frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et
coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus acris
nimietatem vestimentis operiri non possunt.
7. Sed
sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus
competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam
sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus
practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab
intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit
et particulariter ad operationem concludit.
8. Et
hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis
confusio de principiis universalibus auferatur.
9. Hoc
etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis
primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat,
superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur
primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat.
10.
Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per
Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus
semper velit quod melius est. Et cum duorum tantum inter se idem sit melius et
optimum, consequens est non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc ‘unum’
et hoc ‘plura’, sed acceptabilissimum.
11.
Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur; et sic ad bene
esse mundi necesse est Monarchiam esse.
xv
1.
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum
dicendi ‘prius’. Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum: maxime enim
ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime
ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum.
2.
Propter quod in omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut
Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente. Unde fit quod unum
esse videtur esse radix eius quod est esse bonum, et multa esse eius quod est
esse malum; qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum,
ex parte vero mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter ente.
3. Hinc videri potest quod peccare
nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa; quod quidem Psalmista
videbat dicens: “A fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt”.
4. Constat igitur quod omne quod est
bonum per hoc est bonum: quod in uno consistit. Et cum concordia, in quantum
huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno
tanquam in propria radice.
5. Que quidem radix apparebit, si
natura vel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformis motus plurium
voluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per
uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam.
6. Nam, sicut plures glebas diceremus
‘concordes’ propter condiscendere omnes ad medium, et plures flammas propter
coadscendere omnes ad circunferentiam, si volontarie hoc facerent; ita homines
plures ‘concordes’ dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est
formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una formaliter in glebis,
scilicet gravitas, et una in fiammis, scilicet levitas.
7. Nam virtus volitiva potentia quedam
est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem forma, quemadmodum
et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie
recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes.
8. Hiis premissis propter declarationem
assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet
ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam
concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et
quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum,
sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est
in voluntatibus dependet.
9. Sed hoc esse non potest nisi sit
voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum, cum mortalium
voluntates propter blandas adolescentie delectationes indigeant directivo, ut in
ultimis ad Nicomacum docet Phylosophus. Nec ista una potest esse, nisi
sit princeps unus omnium, cuius voluntas domina et regulatrix aliarum omnium
esse possit.
10. Quod si omnes consequentie
superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus
esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
xvi
1. Rationibus omnibus supra positis
experientia memorabilis attestatur: status videlicet illius mortalium quem Dei
Filius, in salutem hominis hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit
ipse disposuit. Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius
nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus
nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique
fuisse quietum.
2. Et quod tunc humanum genus fuerit
felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographi omnes, hoc poete
illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi testari dignatus est; et
denique Paulus “plenitudinem temporis” statum illum felicissimum appellavit.
Vere tempus et temporalia queque plena fuerunt, quia nullum nostre felicitatis
ministerium ministro vacavit.
3.
Qualiter autem se habuerit orbis ex quo tunica ista inconsutilis cupiditatis
ungue scissuram primitus passa est, et legere possumus et utinam non videre.
4. O
genus humanum, quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari
te necesse est dum, bellua multorum capitum factum, in diversa conaris !
5.
Intellectu egrotas utroque, similiter et affectu: rationibus irrefragabilibus
intellectum superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem, sed nec
affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi
effletur: “Ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum”.
LIBER SECUNDUS
i
1.
“Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges
terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Cristum
eius. Dirumpamus vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum”.
2.
Sicut ad faciem cause non pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic,
cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione
despicimus. Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine
ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum
nullo iure sed armorum tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar.
3. Sed
postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa divinam
providentiam hoc effecisse cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam
supervenit despectio, cum gentes noverim contra romani populi preheminentiam
fremuisse, cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam, cum insuper
doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut adversentur Domino suo
et Uncto suo, romano principi.
4. Propter quod derisive, non sine
dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Cesare, qui pro
Principe celi clamabat: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt
inania? Astiterunt
reges terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus
Cristum eius”.
5.
Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol
estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione
omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie
regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo
ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia
subassummens: “Dirumpamus” videlicet “vincula eorum, et proiciamus a nobis
iugum ipsorum”.
6. Hec
equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi
prosecutus fuero, et instantis questionis veritatem ostendero. Nam per hoc quod
romanum Inpenum de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et
principum, qui gubemacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo
mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se
liberos a iugo sic usurpantium recognoscent.
7.
Veritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis humane, sed
etiam radio divine auctoritatis: que duo cum simul ad unum concurrunt, celum et
terram simul assentire necesse est.
8.
Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis et auctoritatis
prefretus, ad secundam questionem dirimendam ingredior.
ii
1.
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime
dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere: hoc est
utrum romanus populus de iure sibi asciverit Imperii dignitatem; cuius quidem
inquisitionis principium est videre que sit illa veritas, in quam rationes
inquisitionis presentis velut in principium proprium reducantur.
2.
Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in triplici gradu invenitur, in mente
scilicet artificis, in organo et in materia formata per artem, sic et naturam
in triplici gradu possumus intueri. Est
enim natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in celo, tanquam in
organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam
explicatur.
3. Et quemadmodum, perfecto existente
artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis,
materie tantum inputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingit et
instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur
defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in
rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et
preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus
inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia
esistente, per prius ab artifice Deo sit et secondario a celo, quod organum est
artis divine, quam ‘naturam’ comuniter appellat.
4. Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit
bonum, per prius in mente Dei est; et, cum omne quod in mente Dei est sit Deus,
iuxta illud “Quod factum est in ipso vita erat”, et Deus maxime se ipsum velit,
sequitur quod ius a Deo, prout in eo est, sit volitum. Et cum voluntas et
volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius.
5. Et iterum ex hoc sequitur quod ius
in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis; unde fit quod
quicquid divine voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid
divine voluntati est consonum, ius ipsum sit.
6. Quapropter querere utrum de iure
factum sit aliquid, licet alia verba sint, nichil tamen aliud queritur quam
utrum factum sit secundum quod Deus vult. Hoc ergo supponatur, quod illud quod
Deus in hominum sotietate vult, illud pro vero atque sincero iure habendum sit.
7. Preterea meminisse oportet quod, ut
Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia
certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter
quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis
signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
8. Voluntas quidem Dei per se
invisibilis est; et invisibile Dei “per ea que facta sunt intellecta
conspiciuntur”; nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamvis
occulto tradit notitiam manifestam. Nec mirum si divina voluntas per signa
querenda est, cum etiam humana extra volentem non aliter quam per signa
cernatur.
iii
1. Dico igitur ad questionem quod
romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod ‘Imperium’
dicitur, sibi super mortales omnes ascivit.
2. Quod quidem primo sic probatur:
nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit
nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri.
3.
Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis
prelatio sit honor, omnis prelatio virtutis est premium. Sed constat quod
merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum.
4. Est
enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis;
et iuxta luvenalem:
nobilitas animi sola est atque unica virtus.
Que
due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum. Ergo
nobilibus ratione cause premium prelationis conveniens est.
5. Et
cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum “Eadem mensura qua
mensi fueritis, remetietur vobis”, maxime nobili maxime preesse convenit.
6.
Subassumptam vero testimonia veterum persuadent; nam divinus poeta noster
Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani
populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum
romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, que a capta Troya
summit exordium, contestatur.
7. Qui
quidem invictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non
solum sua considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum
utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, esplicare nequirem:
sed “summa sequar vestigia rerum”.
8.
Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster
introducens in primo Ilioneum orantem sic:
Rex erat Eneas
nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit
nec bello maior et armis.
9
Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris
minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit
ipsum Misenum “non inferiora secutum”, comparationem faciens de Enea ad
Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis
que de moribus fugiendis ad Nicomacum.
10. Quantum vero ad hereditariam,
quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse
invenitur. Nam Asya propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam
regnaverunt, Asye regionem; unde Poeta noster in tertio:
Postquam res Asye Priamique evertere gentem
inmeritam visum superis.
11. Europa vero avo antiquissimo,
scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata
magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in
octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait:
Dardanus yliace
primus pater urbis et auctor,
Electra, ut
Grai perhibent, Athlantide cretus,
advehitur
Teucros: Electram maximus Athlas
edidit, ethereos
humero qui sustinet orbes.
12.
Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat
dicens:
Est locus,
Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua,
potens armis atque ubere glebe.
Oenotri coluere
viri; nunc fama minores
Ytaliam dixisse
ducis de nomine gentem:
hee nobis proprie
sedes, hinc Dardanus ortus.
13
Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis,
quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sie: “Ultimus
autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant”; ‘eius’,
idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
14 Similiter etiam coniugio nobilitatum
fuisse reperio. Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit,
ut superius haberi potest per ea que dicta sunt. Et quod fuerit coniunx
testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio
Eneam genitorem interrogat sic:
Quid puer
Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam
Troya peperit fumante Creusa?
15
Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit
coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:
Nec iam furtivum
Dido meditatur amorem:
coniugium vocat;
hoc pretexit nomine culpam.
16
Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter
et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum
introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:
Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.
17 Que ultima uxor de Ytalia fuit,
Europe regione nobilissima. Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis
cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum
populum, nobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursu
sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divina latebit?
iv
1.
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo
volitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sit vera patet quia, sicut
dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter
ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit.
2.
Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi
roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus
principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: “Digitus Dei est
hic”.
3. Si
ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum
agentium – ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter – cum in
favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse
a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum.
4. Qua
re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui
perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per
consequens de iure fuit et est.
5. Quod autem pro romano Imperio
perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis
comprobatur. Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium
sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima
parte testatur.
6. Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie
meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens; ait enim:
Sic illa profecto
sacrifico cecidere Nume, que lecta iuventus
patritia cervice movet; spoliaverat hauster,
aut boreas populos ancilia nostra ferentes.
7. Cumque Galli, reliqua urbe iam
capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat
ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse
Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et
multi scriptores illustres concorditer contestantur.
8. Cuius rei memor fuit Poeta noster
cum clipeum Enee describeret in octavo; canit enim sic:
In summo custos Tarpeie Manlius arcis
stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,
Romuleoque recens
horrebat regia culmo.
Atque hic auratis
volitans argenteus anser
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
9 At cum romana nobilitas, premente
Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi
Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores
victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta
conscribit.
10. Nonne transitus Clelie mirabilis
fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne, abruptis vinculis, miro
Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut onmes fere scribe romane rei ad
gloriam ipsius commemorant?
11. Sic Illum prorsus operari decebat
qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat
miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa
ostenderet.
v
1. Quicunque preterea bonum rei publice
intendit, finem iuris intendit. Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est
realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat
sotietatem, et corrupta corrumpit – nam illa Digestorum descriptio non
dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo –;
2. si ergo definitio ista bene ‘quid
est’ et ‘quare’ comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune
sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et
inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens. Propter quod bene Tullius
in Prima rethorica: semper – inquit – ad utilitatem rei publice leges
interpretande sunt.
3. Quod si ad utilitatem eorum qui sunt
sub lege leges directe non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse
non possunt: leges enim oportet homines devincire ad invicem propter Comunem
utilitatem. Propter quod bene Seneca de lege cum in libro De quatuor
virtutibus, “legem vinculum” dicat “humane sotietatis”.
4.
Patet igitur quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit. Si
ergo Romani bonum rei publice intenderunt, verum erit dicere finem iuris
intendisse.
5.
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem
terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei
publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus
ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica
pro salute humani generis procuraret. Unde recte illud scriptum est: “Romanum
imperium de Fonte nascitur pietatis”.
6. Sed
quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra
intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum
subiectam materiam – ut iam dictum est – satis in hoc loco habebimus, si de
intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in
singularibus personis ostendantur.
7. De
collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse
videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis:
“Quandiu” inquit “imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis,
bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites
aut necessaria; regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus;
nostri autem et magistratus inperatoresque in ea re maxime laudem capere
studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent. Itaque
illud ‘patrocinium’ orbis terrarum potius quam ‘imperium’ poterat nominari”.
Hec Cicero.
8. De
personis autem singularibus compendiose progrediar. Nunquid non bonum comune
intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum
orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum
publicum exaugere conati sunt?
9.
Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendo
dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius
refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro inperatorio restituto
consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est?
10.
Quippe in eius laudem Cicero, contra Epycurum in hiis que De fine bonorum
disceptans huius beneficii memor fuit: “Itaque” inquit “et maiores nostri ab
aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset”.
11.
Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper
existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum
derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit? Huius
etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:
parvoque potentem
Fabritium.
12.
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar
Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam
liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo
reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi
repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? Et hunc magnanimum
Poeta commendat in sexto cum dicit:
referentem signa
Camillum.
13.
Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus
edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus
conspirantes morti dedisse? Cuius gloria
renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
natosque pater nova bella moventes
ad penam pulcra pro libertate vocavit.
14 Quid non audendum pro patria nobis
Mutius persuasit cum incautum Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non
alio vultu quam si hostem cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat?
Quod etiam Livius admiratur testificando.
15. Accedunt nunc ille sacratissime
victime Deciorum, qui pro salute publica devotas animas posuerunt, ut Livius,
non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando renarrat; accedit et
illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci
Catonis. Quorum alteri pro salute patrie mortis tenebras non horruerunt; alter,
ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e
vita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa.
16. Horum omnium nomen egregium voce
Tullii recalescit. In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc
de Deciis: “Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et
equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis
cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum,
eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam
putat? Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus
quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens,
consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam victimam rei
publice tribuisset”.
18. Declarata igitur duo sunt; quorum
unum est, quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit: aliud
est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit.
19. Nunc arguatur ad propositum sic:
quicunque finem iuris intendit cum iure graditur; romanus populus subiciendo
sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo
est probatum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et
per consequens de iure sibi ascivit Imperii dignitatem.
20.
Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod
dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur. Ad cuius
evidentiam advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter
esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur.
21. Et
quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem
cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum
duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum
scilicet esset frustra.
22.
Cum ergo iuris finis quidam sit – ut iam declaratum est – necesse est fine illo
posito ius poni, cum sit proprius et per se iuris effectus. Et cum in omni
consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem
sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris
finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut
consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum
actingere sine sanitate.
23.
Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure
intendere; nec valet instantia que de verbis Phylosophi ‘eubuliam’
pertractantis elici solet. Dicit enim Phylosophus: “Sed et hoc falso sillogismo
sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium
terminum esse”.
24.
Nam si ex falsis verum quodammodo concluditur, hoc est per accidens, in quantum
illud verum inportatur per voces illationis; per se enim verum nunquam sequitur
ex falsis, signa tamen veri bene secuntur ex signis que sunt signa falsi.
25.
Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen
elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia
fieret, elimosine formam haberet.
26.
Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque
iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio
facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de
fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur
quod querebatur.
vi
1. Et
illud quod natura ordinavit, de iure servatur: natura enim in providendo non
deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in
bonitate: quod est inpossibile.
2. Sed
nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem
consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda: quod est
considerare terminum iuris in collegio vel in ordine; non enim ius extenditur
ultra posse. Ergo ab hac providentia
natura non deficit in suis ordinatis.
3.
Propter quod patet quod natura ordinat res cum respectu suarum facultatum, qui
respectus est fundamentum iuris in rebus a natura positum. Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure
servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum:
necesse igitur est ordinem de iure servari.
4. Romanus populus ad imperandum
ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis
perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret
non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in
universo intenderet, media autem negligeret; sed natura in nulla perfectione
deficit cum sit opus divine intelligentie: ergo media omnia intendit, per que
ad ultimum sue intentionis devenitur.
5. Cum ergo finis humani generis sit
aliquod medium necessarium ad finem nature universalem, necesse est naturam
ipsum intendere. Propter quod bene Phylosophus naturam semper agere propter
finem in secundo De naturali auditu probat.
6. Et quia ad hunc finem natura
pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie
ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam
producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum: ad quod
multum conferunt, preter superiorem influentiam, locorum inferiorum virtutes et
proprietates.
7. Propter quod videmus quod quidam non
solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari,
quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De
Politicis: et talibus, ut ipse dicit, non solum regi est expediens, sed
etiam iustum, etiamsi ad hoc cogantur.
8. Que si ita se habent, non dubium est
quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliter principandum:
aliter sibi defecisset, quod est inpossibile. Quis autem fuerit locus et que gens,
per dicta superius et per dicenda inferius satis est manifestum quod fuerit
Roma, et cives eius sive populus.
9.
Quod etiam Poeta noster valde subtiliter in sexto tetigit, introducens Anchisem
premonentem Eneam Romanorum patrem sic:
Excudent alti
spirantia mollius era,
credo equidem;
vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas
melius, celique meatus
describent radio,
et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio
populos, Romane, memento.
Hee tibi erunt
artes, pacique inponere morem,
parcere subiectis
et debellare superbos.
10. Dispositionem vero loci subtiliter
tangit in quarto, cum introducit Iovem ad Mercurium de Enea loquentem isto
modo:
Non illum nobis genitrix pulcerrima talem
promisit,
Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore qui
gravidam imperiis belloque frementem
Ytaliam regeret.
11.
Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura ordinatus fuit ad
imperandum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem de iure ad Imperium
venit.
x
vii
1. Ad
bene quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod divinum iudicium in
rebus quandoque hominibus est manifestum, quandoque occultum.
2. Et
manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet et fide. Nam quedam iudicia
Dei sunt ad que humana ratio propriis pedibus pertingere potest, sicut ad hoc:
quod homo pro salute patrie seipsum exponat; nam si pars debet se exponere pro
salute totius, cum homo sit pars quedam civitatis, ut per Phylosophum patet in
suis Politicis, homo pro patria debet exponere seipsum, tanquam minus
bonum pro meliori.
3.
Unde Phylosophus ad Nicomacum: “Amabile quidem enim et uni soli, melius
et divinius vero genti et civitati”. Et hoc iudicium Dei est; aliter humana
ratio in sua rectitudine non sequeretur nature intentionem: quod est
inpossibile.
4.
Quedam etiam iudicia Dei sunt, ad que etsi humana ratio ex propriis pertingere
nequit, elevatur tamen ad illa cum adiutorio fidei eorum que in Sacris Licteris
nobis dicta sunt, sicut ad hoc: quod nemo, quantumcunque moralibus et
intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem
perfectus, absque fide salvari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit.
5. Nam hoc ratio humana per se iustum
intueri non potest, fide tamen adiuta potest. Scriptum est enim ad Hebreos:
“Inpossibile est sine fide placere Deo”; et in Levitico: “Homo quilibet
de domo Israel, qui occiderit bovem aut ovem aut capram in castris vel extra
castra et non obtulerit ad hostium tabemaculi oblationem Domino, sanguinis reus
erit”.
6. Hostium tabemaculi Cristum figurat,
qui est hostium conclavis ecterni, ut ex evangelio elici potest: occisio
animalium operationes humanas.
7. Occultum vero est iudicium Dei ad
quod humana ratio nec lege nature nec lege Scripture, sed de gratia spetiali
quandoque pertingit; quod fit pluribus modis: quandoque sinplici revelatione,
quandoque revelatione disceptatione quadam mediante.
8. Sinplici revelatione dupliciter: aut
sponte Dei, aut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: aut expresse, aut
per signum; expresse, sicut revelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem; per
signum, sicut Pharaoni revelatum fuit per signa quod Deus iudicaverat de liberatione
filiorum Israel. Oratione inpetrante, quod sciebant qui dicebant secundo Paralipomenon:
“Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui: quod oculos
nostros ad Te dirigamus”.
9. Disceptatione vero mediante
dupliciter: aut sorte, aut certamine; ‘certare’ etenim ab eo quod est ‘certum
facere’ dictum est. Sorte quidem Dei iudicium quandoque revelatur hominibus, ut
patet in substitutione Mathie in Actibus Apostolorum. Certamine vero
dupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex collisione virium, sicut fit per
duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad
aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium
ad bravium.
10. Primus horum modorum apud Gentiles
figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthei, cuius Lucanus meminit in
quarto Farsalie et Ovidius in nono De rerum transmutatione;
secundus figuratur apud eosdem in Athalanta et Ypomene in decimo De rerum
transmutatione.
11. Similiter et latere non debet
quoniam in hiis duobus decertandi generibus ita se habet res, ut in altero sine
iniuria decertantes inpedire se possint, puta duelliones, in altero vero non;
non enim athlete inpedimento in alterutrum uti debent, quamvis Poeta noster
aliter sensisse videtur in quinto, cum fecit remunerari Eurialum.
12. Propter quod melius Tullius in
tertiis Offitiis hoc prohibuit sententiam Crisippi sequens; ait enim
sic: “Scite Crisippus, ut multa: ‘qui stadium’ inquit ‘currit, eniti et
contendere debet quam maxime possit ut vincat; supplantare eum quicum certet
nullo modo debet’”.
13. Hiis itaque in capitulo distinctis,
duas rationes efficaces ad propositum accipere possumus: scilicet a
disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram; quas quidem
prosequar in sequentibus et inmediatis capitulis.
viii
1. Ille igitur populus qui cunctis
athletizantibus pro imperio mundi prevaluit, de divino iudicio prevaluit. Nam,
cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio
particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum
iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium “Cui Deus concedit, benedicat
et Petrus”, nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi
certantibus Dei iudicium sit secuta.
2. Romanus populus cunctis
athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestum – si
considerantur athlete – si consideretur et bravium sive meta. Bravium sive meta
fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim ‘Imperium’ dicimus. Sed hoc nulli
contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit
metam certaminis, ut statim patebit.
3. Primus nanque in mortalibus, qui ad
hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamvis cum consorte thori
Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert, imperium mundi
armis temptaverit et Asyam totam sibi subegerit, non tamen occidentales mundi
partes eis unquam subiecte fuerunt.
4. Horum amborum Ovidius memoriam fecit
in quarto, ubi dicit in Piramo:
Coctilibus muris
cinxisse Semiramis urbem
et
infra:
Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra.
5. Secundus Vesoges, rex Egipti, ad hoc
bravium spiravit; et quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit,
ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a
Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est
aversus.
6. Deinde Cirus, rex Persarum,
temptavit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas
translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina
Scitharum vitam simul et intentionem deposuit.
7. Post hos vero Xerxes, Darii filius
et rex in Persis, cum tanta gentiam moltitudine mundum invasit, cum tanta
potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abidon
ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie
memor fuit; canit enim ibi sic:
Talis fama canit tumidum super equora Xerxem
construxisse vias.
Et tandem, miserabiliter ab incepto
repulsus, ad bravium pervenire non potuit.
8. Preter istos et post, Alexander rex
Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad
deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut
Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est.
9. De cuius etiam sepultura ibidem
existente Lucanus in octavo, invehens in Ptolomeum regem Egipti, testimonium
reddit dicens:
Ultima Lagee stirpis perituraque proles
degener, inceste sceptris cessure sororis,
cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.
10. “O altitudo divitiarum et scientie
et sapientie Dei”, quis hic te non obstupescere poterit? Nam conantem
Alexandrum prepedire in cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret
ulterius, de certamine rapuisti.
11. Sed quod Roma palmam tanti bravii
sit adepta, multis comprobatur testimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:
Certe hinc Romanos
olim volventibus armis
hinc fore
ductores, revocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui
terras omni ditione tenerent.
12. Et
Lucanus in primo:
Dividitur ferro
regnum populique potentis
que mare, que
terras, que totum possidet orbem
non cepit Fortuna
duos.
13. Et
Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
Hic tamen sceptro
populos regebat,
quos videt condens
radios sub undas
Phebus extremo
veniens ab ortu,
quos premunt
septem gelidi triones,
quos nothus sicco
violentas estu
torret, ardentes
recoquens arenas.
14 Hoc
etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa
parte sui eloquii: “Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus
orbis”; in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse
aperte intelligere possumus.
15. Ex
quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro
imperio mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de
divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.
ix
1. Et
quod per duellum acquiritur, de iure acquiritur. Nam ubicunque humanum iudicium
deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel propter presidium iudicis non
habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui tantum eam
dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo supplevit;
unde psalmus: “Iustus Dominus et iustitias dilexit”.
2. Hoc
autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo
iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum iudicium
postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa
inventa, ‘duellum’ appellamus.
3. Sed
semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda
sunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut
Tullius et Vegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille
vero in Offitiis; et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem
omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, – omnibus viis prius
investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam
iustitie necessitate coacti recurramus.
4. Duo
igitur formalia duelli apparent: unum hoc quod nunc dictum est; aliud quod
superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo iustitie de
comuni assensu agoniste seu duelliones palestram ingrediantur. Et propter hoc
bene Tullius, cum de hac materia tangeret; inquiebat enim:. “Sed bella quibus Imperii corona proposita est, minus
acerbe gerenda sunt”.
5. Quod si formalia duelli servata
sunt, aliter enim duellum non esset, iustitie necessitate de comuni assensu
congregati propter zelum iustitie nonne in nomine Dei congregati sunt? Et si
sic, nonne Deus in medio illorum est, cum ipse in evangelio nobis hoc promictat
?
6. Et si Deus adest, nonne nefas est
arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum
superius prenotatur? Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure
acquiritur quod per duellum acquiritur?
7. Hanc veritatem etiam Gentiles ante
tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant.
8. Unde bene Pirrus ille, tam moribus
Eacidarum quam sanguine generosus, cum legati Romanorum pro redimendis captivis
ad illum missi fuerunt, respondit:
Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis;
non cauponantes belltim, sed belligerantes,
ferro, non auro, vitam cemamus utrique.
Vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors,
virtute experiamur.
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
eorundem me libertati parcere certum est.
Dono ducite.
Hic Pirrus ‘Heram’ vocabat fortunam,
quam causam melius et rectius nos ‘divinam providentiam’ appellamus.
9. Unde caveant pugiles ne pretium
constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et iustitie
dicendum esset; nec tunc arbiter Deus adesse credatur, sed ille antiquus Hostis
qui litigii fuerat persuasor.
10. Habeant semper, si duelliones esse
volunt, non sanguinis et iustitie mercatores, in hostio palestre ante oculos
Pirrum, qui pro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est.
11. Quod si contra veritatem ostensam
de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia
obtentam instantia refellatur; et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam
per victoriam Herculis in Antheum. Stultum enim est valde vires quas Deus confortat
inferiores in pugile suspicari.
12.
Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri. Sed
romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis testimoniis
comprobatur. In quibus manifestandis non
solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani
diudicandum erat per duellum esse discussum.
13. Nam de primo cum de sede patris
Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium, Turno Rotulorum
rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum, propter divinum
beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in ultimis Eneydos
canitur.
15. Cumque duo populi ex ipsa troyana
radice in Ytalia germinassent, romanus videlicet et albanus, atque de signo
aquile deque penatibus aliis Troyanorum atque dignitate principandi longo
tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu partium,
propter iustitiam cognoscendam, per tres Oratios fratres hinc et per totidem
Curiatios fratres inde in conspectu regum et populorum altrinsecus expectantium
decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus,
palma victorie sub Hostilio rege cessit Romanis. Et hoc diligenter Livius in
prima parte contexit, cuius Orosius etiam contestatur.
16. Deinde cum finitimis, omni iure
belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium,
sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Livius narrat: in quo
quidem modo decertandi cum Saninitibus fere fortunam, ut dicam, incepti penituit.
17.
Et hoc Lucanus in secundo ad exemplum reducit sic:
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas
tunc cum pene caput mundi rerumque potestas
mutavit translata locum, romanaque Samnis
ultra Caudinas speravit vulnera furcas.
18. Postquam vero Ytalorum litigia
sedata fuerunt, et cum Grecis cumque Penis nondum pro divino iudicio certatum
esset, ad Imperium intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro
pro Grecis, de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma
obtinuit; Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli
bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane
rei scriptores testificari conantur.
19.
Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum
populum coronam orbis totius esse lucratum? Vere
dicere potuit homo romanus quod quidem Apostolus ad Timotheum “Reposita
est michi corona iustitie”; ‘reposita’, scilicet in Dei providentia ecterna.
20. Videant nunc iuriste presumptuosi
quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia
speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere
contenti.
21. Et iam manifestum est quod romanus
populus per duellum acquisivit Imperium: ergo de iure acquisivit; quod est
principale propositum in libro presenti.
x
1.
Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibus principiis
innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristiane iterum patefaciendum est.
Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in romanum Principatum qui
zelatores fidei cristiane se dicunt; nec miseret eos pauperum Cristi, quibus
non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonio ipsa
cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem
iustitie non admittunt.
2. Nec
iam depauperatio talis absque Dei iudicio fit, cum nec pauperibus, quorum
patrimonio sunt Ecclesie facultates, inde subveniatur, nec ab offerente Imperio
cum gratitudine teneantur.
3.
Redeunt unde venerunt: venerunt bene, redeunt male, quia bene data, et male
possessa sunt. Quid ad pastores tales? Quid si Ecclesie substantia defluit dum
proprietates propinquorum suorum exaugeantur? Sed forsan melius est propositum prosequi, et sub pio silentio Salvatoris
nostri expectare succursum.
4. Dico ergo quod, si romanum Imperium
de iure non fuit, Cristus nascendo persuasit iniustum; consequens est falsum:
ergo contradictorium antecedentis est verum. Inferunt enim se contradictoria
invicem a contrario sensu.
5. Falsitatem consequentis ad fideles
estendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc esse concedit et si
non concedit, fidelis non est, et si fidelis non est, ad eum ratio ista non
queritur.
6. Consequentiam sic ostendo: quicunque
aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et,
cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad
Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut
scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de
Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei,
homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.
7. Et forte sanctius est arbitrari
divinitus illud exivisse per Cesarem, ut qui tanta tempora fuerat expectatus in
sotietate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret.
8. Ergo Cristus Augusti, Romanorum
auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit. Et cum ad iuste
edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit
iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non erat, iniusta erat.
9. Et notandum quod argumentum sumptum
ad destructionem consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat,
tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a
positione antecedentis per primam.
10. Reducitur enim sic: omne iniustum
persuadetur iniuste; Cristus non persuasit iniuste: ergo non persuasit
iniustum. A positione antecedentis sic: onme iniustum persuadetur iniuste;
Cristus persuasit quoddam iniustum: ergo persuasit iniuste.
xi
1. Et si romanum Imperium de iure non
fuit, peccatum Ade in Cristo non fuit punitum, hoc autem est falsum: ergo
contradictorium eius ex quo sequitur est verum.
2. Falsitas consequentis apparet sic:
cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo “Sicut per
unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in
omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt”; si de illo peccato non fuisset
satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet
depravata.
3. Sed hoc non est, cum dicat Apostolus
ad Ephesios loquens de Patre: “Qui predestinavit nos in adoptionem
filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum propositum voluntatis sue, in
laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in
quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum
divitias glorie sue que superhabundavit in nobis”; cum etiam Cristus ipse, in
se punitionem patiens, dicat in Iohanne: “Consummatum est”; nam ubi consummatum
est, nichil restat agendum.
4. Propter convenientiam sciendum quod
‘punitio’ non est simpliciter ‘pena iniuriam inferenti’, sed ‘pena inflicta
iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi’; unde, nisi ab ordinario
iudice pena inflicta sit, ‘punitio’ non est, sed potius ‘iniuria’ est dicenda. Unde dicebat ille
Moysi: “Quis constituit te iudicem super nos?”.
5.Si ergo sub ordinario iudice Cristus
passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset. Et iudex ordinarius esse non
poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum
genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut ait Propheta,
puniretur. Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius vicarius erat
Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi romanum Imperium de iure fuisset.
6. Hinc est quod Herodes, quamvis
ignorans quid faceret, sicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decreto,
Cristum Pilato remisit ad iudicandum ut Lucas in evangelio suo tradit. Erat
enim Herodes non vicem Tyberii gerens sub signo aquile vel sub signo senatus,
sed rex regno singolari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi commissi
gubernans.
7. Desinant igitur Imperium exprobrare
romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum videant sponsum Cristum illud sic
in utroque termino sue militie comprobasse. Et iam sufficienter manifestum esse
arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse.
8. O felicem populum, o Ausoniam te
gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, vel
nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
LIBER TERTIUS
i
1. “Conclusit ora leonum, et non
nocuerunt michi: quia coram eo iustitia inventa est in me”. In principio huius
operis propositum fuit de tribus questionibus, prout materia pateretur,
inquirere; de quarum duabus primis in superioribus libris, ut credo,
sufficienter peractum est.
2. Nunc autem de tertia restat agendum:
cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan
alicuius indignationis in me causa erit.
3. Sed quia de trono immutabili suo
Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens
meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor
morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumpta fiducia
de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum
veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore
carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit
labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de
potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de
palestra, spectante mundo, eiciam.
4. Quid timeam, cum Spiritus Patri et
Filio coecternus aiat per os David: “In memoria ecterna erit iustus, ab
auditione mala non timebit”?
5. Questio igitur presens, de qua
inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: romanum scilicet
Pontificem et romanum Principem; et queritur utrum auctoritas Monarche romani,
qui de iure Monarcha munii est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a
Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem
intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
ii
1. Ad presentem questionem
discutiendam, sicut in superioribus est peractum, aliquod principium est
assummendum in virtute cuius aperiende veritatis argumenta formentur; nam sine
prefixo principio etiam vera dicendo laborare quid prodest, cum principium
solum assummendorum mediorum sit radix?
2. Hec
igitur irrefragabilis veritas prefigatur: scilicet quod illud quod nature
intentioni repugnat Deus nolit. Nam si hoc verum non esset, contradictorium
eius non esset falsum, quod est: Deum non nolle quod nature intentioni
repugnat.
3. Et si hoc non falsum, nec ea que
secuntur ad ipsum; impossibile enim est in necessariis consequentiis falsum
esse consequens antecedente non falso existente.
4. Sed ad non nolle alterum duorum
sequitur de necessitate: aut velle aut non velle; sicut ad non odire necessario
sequitur aut amare aut non amare; non enim non amare est odire, nec non velle
est nolle, ut de se patet. Que si falsa non sunt, ista non erit falsa: ‘Deus
vult quod non vult’; cuius falsitas non habet superiorem.
5. Quod autem verum sit quod dicitur
sic declaro: manifestum est quod Deus finem nature vult, aliter celum otiose
moveret; quod dicendum non est. Si Deus vellet impedimentum finis, vellet etiam
finem impedimenti, aliter etiam otiose vellet; et cum finis impedimenti sit non
esse rei impedite, sequeretur Deum velle non esse finem nature, quem dicitur
velle esse.
6. Si enim Deus non vellet impedimentum
finis, prout non vellet sequeretur ad non velle nichil de impedimento curare,
sive esset sive non esset; sed qui impedimentum non curat, rem que potest
impediri non curat, et per consequens non habet in voluntate; et quod quis non
habet in voluntate, non vult.
7. Propter quod si finis nature
impediri potest – quod potest – de necessitate sequitur quod Deus finem nature
non vult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod non vult.
Verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda
secuntur.
iii
2. Nam geometra circuli quadraturam
ignorat non tamen de ipsa litigat; theologus vero numerum angelorum ignorat;
non tamen de illo litigium facit; Egiptius vero civilitatem Scitharum ignorat,
non propter hoc de ipsorum civilitate contendit.
3. Huius quidem tertie questionis
veritas tantum habet litigium, ut, quemadmodum in aliis ignorantia solet esse
causa litigii, sic et hic litigium causa ignorantie sit magis.
4. Hominibus nanque rationis intuitu
voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit: ut, male affecti, lumine rationis
postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent
cecitatem.
5. Unde fit persepe quod non solum
falsitas patrocinium habeat, sed – ut plerique – de suis terminis egredientes
per aliena castra discurrant; ubi nichil intelligentes, ipsi nichil
intelliguntur: et sic provocant quosdam ad iram, quosdam ad dedignationem,
nonnullos ad risum.
6. Igitur contra veritatem que queritur
tria hominum genera maxime colluctantur.
7. Summus nanque Pontifex, domini
nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui non quicquid Cristo sed
quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii gregum cristianorum
pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie promoveri, veritati quam
ostensurus sum de zelo forsan – ut dixi – non de superbia contradicunt.
8. Quidam vero alii, quorum obstinata
cupiditas lumen rationis extinxit – et dum ex patre dyabolo sunt, Ecclesie se
filios esse dicunt – non solum in hac questione litigium movent, sed
sacratissimi principatus vocabulum aborrentes superiorum questionum et huius
principia inpudenter negarent.
9. Sunt etiam tertii – quos
decretalistas vocant – qui, theologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et
expertes, suis decretalibus – quas profecto venerandas existimo – tota
intentione innixi, de illarum prevalentia – credo – sperantes, Imperio
derogant.
10. Nec mirum, cum iam audiverim
quendam de illis dicentem et procaciter asserentem traditiones Ecclesie fidei
fundamentum: quod quidem nefas de oppinione mortalium illi summoveant qui ante
traditiones Ecclesie in Filium Dei Cristum sive venturum sive presentem sive
iam passum crediderunt, et credendo speraverunt, et sperantes karitate
arserunt, et ardentes ei coheredes factos esse mundus non dubitat.
11. Et
ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod
quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post
Ecclesiam.
12.
Ante quidem Ecclesiam sunt vetus et novum Testamentum, quod “in ecternum
mandatum est” ut ait Propheta; hoc enim est quod dicit Ecclesia loquens ad
sponsum: “Trahe me post te”.
13.
Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum
interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis
ascensurum in celum “Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad
consummationem seculi”, ut Matheus testatur. Sunt etiam Scripture doctorum,
Augustini et aliorum, quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum
vel omnino non vidit vel, si vidit, minime degustavit.
14.
Post Ecclesiam vero sunt traditiones quas ‘decretales’ dicunt: que quidem etsi
auctoritate apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture
postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de
contrario.
15.
Cum enim interrogassent: “Quare discipuli tui traditionem seniorum
transgrediuntur?” – negligebant enim manuum lotionem – Cristus eis, Matheo
testante, respondit: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter
traditionem vestram?”. In quo satis innuit traditionem postponendam.
16.
Quod si traditiones Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse
est ut non Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus accedat
auctoritas. Hiique solas traditiones habentes ab hoc – ut dicebatur – gignasio
excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex quibus
Ecclesie manat auctoritas investigando procedere.
17.
Hiis itaque sic exclusis, excludendi sunt alii qui, corvorum plumis operti,
oves albas in grege Domini se iactant. Hii sunt impietatis filii qui, ut
flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et denique
iudicem habere nolunt. Nam cur ad eos ratio quereretur, cum sua cupiditate
detenti principia non viderent?
18.
Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem
Ecclesiam ducti, ipsam que queritur veritatem ignorant: cum quibus illa
reverentia fretus quam pius filius debet patri, quam pius filius matri, pius in
Cristum, pius in Ecclesiam, pius in pastorem, pius in omnes cristianam
religionem profitentes, pro salute veritatis in hoc libro certamen incipio.
iv
1.
Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii
ab auctoritate Ecclesie dipendere velut artifex inferior dependet ab
architecto, pluribus et diversis argumentis moventur; que quidem de Sacra
Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius
Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur.
2.
Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo
magna luminaria – luminare maius et luminare minus – ut alterum preesset diei
et alterum preesset nocti: que allegorice dicta esse intelligebant ista duo
regimina: scilicet spirituale et temporale.
3.
Deinde arguunt quod, quemadmodum luna, que est luminare minus, non habet lucem
nisi prout recipit a sole, sic nec regnum temporale auctoritatem habet nisi
prout recipit a spirituali regimine.
4.
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod,
sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio
argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in
forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum,
aut non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et
Melissum dicens: “Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt”. Et accipio hic largo modo ‘falsum’ etiam pro ‘inoppinabili’,
quod in materia probabili habet naturam falsi.
5. Si vero in forma sit peccatum,
conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam
sillogisticam non esse servatam. Si vero peccatum sit in materia, aut est quia
‘simpliciter’ falsum assumptum est, aut quia falsum ‘secundum quid’. Si
‘simpliciter’, per interemptionem assumpti solvendum est; si ‘secundum quid’,
per distinctionem.
6. Hoc viso, ad meliorem huius et
aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum
misticum dupliciter errare contingit: aut querendo ipsum ubi non est, aut
accipiendo aliter quam accipi debeat.
7. Propter primum dicit Augustinus in Civitate
Dei: “Non omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid putanda sunt,
sed propter illa que aliquid significant etiam ea que nichil significant
actexuntur. Solo vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam
cetera aratri membra sunt necessaria”.
8. Propter secundum idem ait in Doctrina
Cristiana, loquens de illo aliud in Scripturis sentire quam ille qui
scripsit eas dicit, quod “ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen
per girum pergeret quo via illa perducit”; et subdit: “Demonstrandum est ut
consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur”.
9. Deinde innuit causam quare cavendum
sit hoc in Scripturis, dicens: “Titubabit fides, si Divinarum Scripturarum
vacillat autoritas”.
10. Ego autem dico quod si talia fiunt
de ignorantia, correctione diligenter adhibita ignoscendum est sicut
ignoscendum esset illi qui leonem in nubibus formidaret; si vero industria. non
aliter cum sic errantibus est agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non
ad comunem utilitatem secuntur, sed ad propriam retorquere conantur.
11. O summum facinus, etiamsi contingat
in sompniis, ecterni Spiritus intentione abuti! Non enim peccatur in Moysen,
non in David, non in Iob, non in Matheum, non in Paulum, sed in Spiritum
Sanctum qui loquitur in illis. Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint,
unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum
calamos explicare dignatus est.
12. Hiis itaque prenotatis, ad id quod
superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo
luminaria typice importare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota vis
argumenti consistit.
13. Quod autem ille sensus omnino
sustineri non possit, duplici via potest ostendi. Primo quia, cum huiusmodi
regimina sint accidentia quedam ipsius hominis, videretur Deus usus
fùisse ordine perverso accidentia prius producendo quam proprium
subicctum: quod absurdum est dicere dc Deo; nam illa duo luminaria producta
sunt die quarto et homo die sexto, ut patet in Lictera.
14. Preterea, cum ista regimina sint
hominum directiva in quosdam fines, ut infra patebit, si homo stetisset in
statu innocentie in quo a Deo factus est, talibus directivis non indiguisset:
sunt ergo huiusmodi regimina remedia contra infirmitatem peccati.
15. Cum ergo non solum in die quarto
peccator homo non erat, sed etiam simpliciter homo non erat, producere remedia
fuisset otiosum: quod est contra divinam bonitatem. Stultus enim esset medicus
qui, ante nativitatem hominis, pro apostemate futuro illi emplastrum
conficeret.
16. Non igitur dicendum est quod quarto
die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequens intentio Moysi esse non
potuit illa quam fingunt.
17. Potest etiam hoc, mendacio
tollerando, per distinctionem dissolvi: mitior nanque est in adversarium
solutio distinctiva; non enim omnino mentiens esse videtur, sicut interemptiva
illum videri facit. Dico ergo quod licet luna non habeat lucem habundanter nisi
ut a sole recipit, non propter hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole.
18. Unde sciendum quod aliud est esse
ipsius lune, aliud virtus eius, et aliud operari. Quantum est ad esse, nullo
modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem, nec quantum ad
operationem simpliciter; quia motus eius est a motore proprio, influentia sua
est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi
manifestum est.
19. Sed quantum ad melius et virtuosius
operandum, recipit aliquid a sole, quia lucem habundantem: qua recepta,
virtuosius operatur.
20. Sic ergo dico quod regnum temporale
non recipit esse a spirituali, nec virtutem que est eius auctoritas, nec etiam
operationem simpliciter; sed bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per
lucem gratie quam in celo et in terra benedictio summi pontificis infundit
illi.
21. Et ideo argumentum peccabat in
forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet;
procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale;
regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a
regimine spirituali.
22. Nam in extremitate maioris ponunt
‘lucem’, in predicato vero conclusionis ‘auctoritatem’: que sunt res diverse
subiecto et ratione, ut visum est
v
1. Assummunt etiam argumentum de
lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum
regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter vero
regiminis temporalis. Deinde sic arguunt ex hiis: sicut se habuit Levi ad
Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium; Levi precessit Iudam in nativitate, ut
patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate.
2. Et hoc vero de facili solvitur; nam
cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem
similiter hoc interimendo dissolvere: sed concedatur.
3. Et cum arguendo inferunt ‘sicut Levi
precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate’, dico similiter quod aliud
est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est
‘auctoritas’et aliud ‘nativitas’, subiecto et ratione; propter quod peccatur in
forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A
et B: ergo D precedit E in F; F vero et C diversa sunt.
4. Et si ferrent instantiam dicentes
quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente
bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi
enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam
preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui
archipresbyteri.
5. Et sic instantia videtur errare
secundum ‘non causam ut causa’.
vi
1. De lictera vero primi libri Regum
assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex
intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto
fungebatur, ut in Lictera patet.
2. Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum
ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in
alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes,
auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis
temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut
dicunt.
3. Et ad hoc dicendum per
interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius sed
ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini expressum,
hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et hoc retulit.
4. Unde sciendum quod aliud est esse
vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud est esse doctorem,
aliud est esse interpretem.
5. Nam vicarius est cui iurisdictio cum
lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos iurisdictionis
commisse de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus
omnino ignorat. Nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed quemadmodum
malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius
qui mictit illum.
6. Non igitur sequitur, si Deus per
nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit. Multa enim
Deus per angelos fecit et facit et facturus est que vicarius Dei, Petri
successor, facere non posset.
7. Unde argumentum istorum est ‘a toto
ad partem’, construendo sic: ‘homo potest videre et audire: ergo
oculus potest videre et audire’. Et hoc non tenet; teneret autem
‘destrucrive’ sic: ‘homo non potest volare: ergo nec brachia hominis possunt
volare’. Et similiter sic: ‘Deus per nuntium facere non potest genita non esse
genita, iuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius eius facere potest.
vii
1. Assummunt etiam de lictera Mathei
Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad
significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex
quo inferunt Cristi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per
consequens habere utrorunque auctoritatem.
2. Ad hoc respondens, licteram Mathei
et sensum confiteor, sed quod ex illa inferre conantur interimo. Sillogizant
enim sic: ‘Deus est dominus spiritualium et temporalium; summus Pontifex est
vicarius Dei: ergo est dominus spiritualium et temporalium’.
3. Utraque nanque propositio vera est,
sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma
sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter. Nam
aliud est ‘Deus’, quod subicitur in maiori, et aliud ‘vicarius Dei’, quod
predicatur in minori.
4. Et
si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia; quia nullus
vicariatus, sive divinus sive humanus, equivalere potest principali
auctoritati: quod patet de levi.
5. Nam scimus quod successor Petri non
equivalet divine auctoritati saltem in operatione nature: non enim posset
facere terram ascendere sursum, nec ignem descendere deorsum per offitium sibi
commissum.
6. Nec etiam possent omnia sibi
commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo
Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium
dixerit in quarto.
7. Scimus etiam quod vicarius hominis
non equivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod
suum non est. Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia
nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque
dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non
dependet.
8. Quod si ita est, manifestum est quod
nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua
re instantia nullam efficaciam habet.
viii
1. Item assummunt de lictera eiusdem
illud Cristi ad Petrum: “Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et
in celis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in celis”; quod
etiam omnibus apostolis est dictum.
2. Similiter accipiunt de lictera
Mathei, similiter et Iohannis: ex quo arguunt successorem Petri omnia de
concessione Dei posse tam ligare quam solvere; et inde inferunt posse solvere
leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali:
unde bene sequeretur illud quod dicunt.
3. Et dicendum ad hoc per distinctionem
circa maiorem sillogismi quo utuntur. Sillogizant enim sic: ‘Petrus potuit
solvere omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo
successor Petri potest omnia solvere et ligare’. Unde inferunt auctoritatem et
decreta Imperii solvere et ligare ipsum posse. Minorem concedo, maiorem vero
non sine distinctione.
4. Et ideo dico quod hoc signum
universale ‘omne’, quod includitur in ‘quodcunque’, nunquam distribuit extra
ambitum termini distributi.
5. Nam si dico ‘omne animal currit’,
‘omne’ distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; si vero
dico ‘omnis homo currit’, tunc signum universale non distribuit nisi pro
suppositis huius termini ‘homo’; et cum dico ‘omnis grammaticus’, tunc
distributio magis coartatur.
6. Propter quod semper videndum est
quid est quod signum universale habet distribuire: quo viso, facile apparebit
quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi.
7. Unde cum dicitur ‘quodcunque
ligaveris’, si illud ‘quodcunque’ summeretur absolute, verum esset quod dicunt;
et non solum hoc facere posset, quin etiam solvere uxorem a viro et ligare
ipsam alteri vivente primo: quod nullo modo potest. Posset etiam solvere me non
penitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset.
8. Cum ergo ita sit, manifestum est
quod non absolute summenda est illa distributio, sed respective ad aliquid.
Quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo quod sibi
conceditur, circa quod illa distributio subiungitur.
9. Dicit enim Cristus Petro: “Tibi dabo
claves regni celorum”, hoc est ‘Faciam te hostiarium regni celorum’. Deinde
subdit “et quodcunque”: quod est ‘omne quod’, id est ‘et omne quod ad istud
offitium spectabit solvere poteris et ligare’.
10. Et sic signum universale quod
includitur in ‘quodcunque’ contrahitur in sua distributione ab offitio clavium
regni celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio; absolute vero non,
ut patet.
11. Et ideo dico quod etsi successor
Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare,
non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta Imperii
sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium
clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.
ix
1. Accipiunt etiam illud Luce, quod
Petrus dixit Cristo, cum ait “Ecce duo gladii hic”; et dicunt quod per illos
duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse
ibi ubi erat, hoc est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundum
auctoritatem apud successorem Petri consistere.
2.
Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum. Dicunt
enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina
importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad
intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum
superficiem tantum.
3. Quod autem responsio non fuisset ad
intentionem Cristi non erit immanifestum, si considerentur verba precedente et
causa verborum. Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde
Lucas incipit superius sic: “Venit autem dies azimorum in quo necesse erat
occidi Pascha”, in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente
passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis.
4. Item sciendum quod ubi ista verba
intervenerunt erant simul omnes duodecim discipuli; unde parum post verba
premissa dicit Lucas: “Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli
cum eo”.
5. Et ex hinc continuato colloquio
venit ad hec: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid
aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet
sacculum tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam et emat
gladium”.
7. Et
hoc etiam dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga
eos, quasi diceret: ‘Quousque fui vobiscum, recepti eratis; nunc fugabimini.
Unde oportet vos preparare vobis etiam ea que iam prohibui vobis propter
necessitatem’.
8.
Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non
fuisset ad eam que erat Cristi: de quo Cristus ipsum increpasset sicut
multotiens increpavit, cum inscie responderet. Hic autem non fecit, sed acquievit dicens ei “Satis est”; quasi diceret.
‘Propter necessitatem dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere
possunt’.
9. Et quod Petrus de more ad
superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad
quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et
simplicitas naturalis. Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes.
10.
Scribit autem Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos “Quem me esse
dicitis?”, Petrum ante omnes respondisse: “Tu es Cristus, filius Dei vivi”.
Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in
Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit eum et cepit increpare illum dicens
“Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”; ad quem Cristus, redarguens, conversus
dixit: “Vade post me, Sathana”.
11.
Item scribit quod in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et
Elye et duorum filiorum Zebedei, dixit: “Domine, bonum est nos hic esse; si
vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Elye unum”.
12.
Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus
ambularet super aquam, Petrus dixit: “Domine, si tu es, iube me ad te venire
super aquas.
13.
Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus
respondit: “Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor”;
et infra: “Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo”.
14. Et
hoc etiam contestatur Marcus; Lucas vero scribit Petrum etiam dixisse Cristo,
parum supra verba premissa de gladiis: “Domine, tecum paratus sum in carcerem
et in mortem ire”.
15.
Iohannes autem dicit de illo quod, cum Cristus vellet sibi lavare pedes, Petrus
ait: “Domine, tu michi lavas pedes?”; et infra: “Non lavabis michi pedes in
ecternum”.
16.
Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri servum: quod etiam conscribunt
omnes quatuor. Dicit etiam Iohannes ipsum introivisse subito, cum venit in
monumentum, videns alium discipulum cunctantem ad hostium. Dicit iterum quod,
existente Iesu in litore post resurrectionem, “Cum Petrus audisset quia Dominus
est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare”. Ultimo dicit
quod, cum Petrus vidisset Iohannem, dixit Iesu: “Domine, hic autem quid?”.
17.
Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse,
in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur,
intentione simplici respondebat ad Cristum.
18.
Quod si verba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod
dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo
scribit Matheus sic: “Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram:
non veni pacem mictere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem
suum” etc.
19.
Quod quidem fit tam verbo quam opere; propter quod dicebat Lucas ad Theophilum
“que cepit Iesus facere et docere”. Talem gladium Cristus emere precipiebat,
quem duplicem ibi esse Petrus etiam respondebat. Ad verba enim et opera parati
erant, per que facerent quod Cristus dicebat se venisse facturum per gladium,
ut dictum est.
x
1.
Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a lepra intercessione
Silvestri tunc summi Pontificis Imperii sedem, scilicet Romam, donavit Ecclesie
cum multis aliis Imperii dignitatibus.
2. Ex
quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia
recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab
alia dipendere, ut ipsi volunt.
3.
Positis et solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis habere
videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis humanis et
ratione humana radicantur. Ex quibus primum est quod premictitur, quod sic
sillogizant: ‘ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere potest nisi ab Ecclesia’
– et hoc conceditur – ‘romanum regimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere
potest de iure nisi ab Ecclesia’; et minorem probant per ea que de Constantino
superius tacta sunt.
4. Hanc ergo minorem interimo et, cum
probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non
poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere.
5. Et cum pertinaciter instant, quod
dico sic ostendi potest: nemini licet ea tacere per offitium sibi deputatum que
sunt contra illud offitium; quia sic idem, in quantum idem, esset contrarium
sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contra offitium deputatum Imperatori est
scindere Imperium, cum offitium eius sit humanum genus uni velle et uni nolle
tenere subiectum, ut in primo huius de facili videri potest; ergo scindere
Imperium Imperatori non licet.
6. Si ergo alique dignitates per
Constantinum essent alienate – ut dicunt – ab Imperio, et cessissent in
potestatem Ecclesie, scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non
sunt etiam qui Cristum verum Deum lancea perforarunt.
7. Preterea, sicut Ecclesia suum habet
fundamentum, sic et Imperium suum. Nam Ecclesie fundamentum Cristus est; unde Apostolus
ad Corinthios: “Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod
positum est, quod est Cristus Iesus”. Ipse est petra super quam hedificata est
Ecclesia. Imperii vero fundamentum ius humanum est.
8. Modo dico quod, sicut Ecclesie
fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta
illud Canticorum “Que est ista, que ascendit de deserto delitiis
affluens, innixa super dilectum?”, sic et Imperio licitum non est contra ius
humanum aliquid tacere. Sed contra ius humanum esset, si se ipsum Imperium
destrueret: ergo Imperio se ipsum destruere non licet.
9. Cum ergo scindere Imperium esset
destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis,
manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
Quod autem destruere Imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est
manifestum.
10. Preterea, omnis iurisdictio prior
est suo iudice: iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e converso; sed
Imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo
comprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator, quia ad ipsam
Imperator est ordinatus, et non e converso. Ex quo patet quod Imperator ipsam
permutare non potest in quantum Imperator, cum ab ea recipiat esse quod est.
11. Modo dico sic: aut ille Imperator
erat cum dicitur Ecclesie contulisse, aut non; et si non, planum est quod
nichil poterat de Imperio conferre; si sic, cum talis collatio esset minoratio
iurisdictionis, in quantum Imperator hoc facere non poterat.
12.
Amplius, si unus Imperatot aliquam particulam ab Imperii iurisdictione
discindere posset, cadem ratione et alius. Et cum iurisdictio temporalis finita
sit et omne finitum per finitas decisiones assummatur, sequeretur quod
iurisdictio prima posset annichilari: quod est irrationabile.
13.
Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum
patientis, ut placet Phylosopho in quarto ad Nicomacum, non solum ad
collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed etiam eius cui
confértur: videtur enim in patiente et disposito actus activorum inesse.
14.
Sed Ecclesia omnino indisposita erat ad temporalia recipienda per preceptum
prohibitivum expressum, ut habemus per Matheum sic : “Nolite possidere aurum,
neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via” etc. Nam
etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem
tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire
non potui.
15. Qua re, si Ecclesia recipere non
poterat, dato quod Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa
non erat possibilis propter patientis indispositionem. Patet igitur quod nec
Ecclesia recipere per modum possessionis, nec ille conferre per modum
alienationis poterat.
16. Poterat tamen Imperator in
patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori
dominio, cuius unitas divisionem non patitur.
17. Poterat et vicarius Dei recipere
non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi pauperibus
dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur.
18. Adhuc dicunt quod Adrianus papa
Carolum Magnum sibi et Ecclesie advocavit ob iniuriam Longobardorum, tempore
Desiderii regis eorum; et quod Carolus ab eo recepit Imperii dignitatem non
obstante quod Michael imperabat apud Constantinopolim.
19. Propter quod dicunt quod omnes qui
fuerunt Romanorum Imperatores post ipsum, et ipsi advocati Ecclesie sunt et
debent ab Ecclesia advocari: ex quo etiam sequeretur illa dependentia quam
concludere volunt.
20. Et ad hoc infringendum dico quod
nichil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius. Nam si sic, eodem modo
auctoritas Ecclesie probaretur dipendere ab Imperatore, postquam Octo imperator
Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam
duxit.
xi
1. Ratione vero sic arguunt. Summunt etenim
sibi principium de decimo Prime phylosophie dicentes: omnia que sunt
unius generis reducuntur ad unum, quod est mensura omnium que sub illo genere
sunt; sed omnes homines sunt unius generis: ergo debent reduci ad unum, tanquam
ad mensuram omnium eorum.
2. Et cum summus Antistes et Imperator
sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad unum
hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator
cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam:
propter quod sequitur etiam idem quod volunt.
3. Ad hanc rationem solvendam dico
quod, cum dicunt ‘Ea que sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de
illo genere, quod est metrum in ipso’, verum dicunt. Et similiter verum dicunt
dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verum concludunt
cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo
genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur
‘secundum accidens’.
4. Ad cuius evidentiam sciendum quod
aliud est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo aliud est esse
hominem, aliud esse Imperatorem, sicut aliud est esse hominem, et aliud est
esse patrem et dominum.
5. Homo enim est id quod est per formam
substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub
predicamento substantie; pater vero est id quod est per formam accidentalem,
que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub
genere ‘ad aliquid’, sive ‘relationis’. Aliter omnia reducerentur ad
predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque
ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum.
6. Cum ergo Papa et Imperator sint id
quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que
relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu
dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi,
habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod
existens sub illo genere.
7.
Unde dico quod alia est mensura ad quam habent reduci prout sunt homines, et
alia prout sunt et Papa et Imperator. Nam, prout sunt homines, habent reduci ad
optimum hominem, qui est mensura omnium aliorum, et ydea ut dicam – quisquis
ille sit – ad existentem maxime unum in genere suo ut haberi potest ex ultimis ad
Nicomacum.
9. Sed non potest dici quod alterum
subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur: quod est falsum;
non enim dicimus ‘Imperator est Papa’, nec e converso. Nec potest dici quod comunicent
in spetie, cum alia sit ratio Pape, alia Imperatoris, in quantum huiusmodi.
ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri.
10.
Propter quod sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum
ad relativum. Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes
superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu
cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa,
reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis
absque differentialibus aliis.
11.
Et hoc erit vel ipse Deus, in quo respectus omnis universaliter unitur, vel
aliqua substantia Deo inferiori in qua respectus superpositionis per
differentiam superpositionis a simplici respectu descendens particuletur.
12.
Et sic patet quod Papa et Imperator, in quantum homines, habent reduci ad unum;
in quantum vero Papa et Imperator, ad aliud: et per hoc patet ad rationem.
xii
1. Positis et exclusis erroribus quibus
potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a
romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie
questionis, que a principio discutienda proponebatur: que quidem veritas
apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam
auctoritatem immediate dipendere a culmine totius entis ostendero, qui Deus
est.
2. Et hoc erit ostensum vel si
auctoritas Ecclesie removeatur ab illa – cum de alia non sit altercatio – vel
si ‘ostensive’ probetur a Deo immediate dependere.
3. Quod autem auctoritas Ecclesie non
sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non esistente aut
quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius
virtutis; sed, Ecclesia non esistente aut non virtuante, Imperium habuit totam
suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens
nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
4. Sit Ecclesia A, Imperium B,
auctoritas sive virtus Imperii C; si, non existente A, C est in B, inpossibile
est A esse causam eius quod est C esse in B, cum inpossibile sit effectum
precedere causam in esse. Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est
A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem
effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur.
5.
Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis; minorem
Cristus et Ecclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendo, ut superius dictum
est: Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad Festum: “Ad tribunal
Cesaris sto, ubi me oportet iudicari”; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit
parum post: “Ne timeas, Paule, Cesari te oportet assistere”; et infra iterum
Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia: “Contradicentibus autem Iudeis, coactus
sum appellare Cesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut
eruerem animam meam de morte”.
6.
Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec
Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui
dicebat “Cupio dissolvi et esse cum Cristo” incompetentem iudicem appellasset.
7. Si
etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que
de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset; et sic Ecclesia illa
collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse inmaculatas iuxta
illud Levitici: “Omnis oblatio, quam conferetis Domino, absque fermento
erit”.
8.
Quod quidem preceptum, licet ad offerentes faciem habere videatur, nichilominus
est per consequens ad recipientes; stultum enim est credere Deum velle recipi
quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem precipiatur Levitis: “Nolite
contaminare animas vestras nec tangatis quicquid eorum, ne inmundi sitis”.
9. Sed dicere quod Ecclesia sic
abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens: ergo falsum erat
illud ex quo sequebatur.
xiii
1. Amplius, si Ecclesia virtutem
haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab
Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel saltem ex illis
prevalentium: nulla est alia rimula, per quam virtus hec ad Ecclesiam manare
potuisset; sed a nullo istorum habet: ergo virtutem predictam non habet.
2. Quod autem a nullo istorum habeat
sic apparet. Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per
naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur.
3. Sed non per naturalem, quia natura
non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit
ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit. Unde, cum Ecclesia non
sit effectus nature, sed Dei dicentis “Super hanc petram hedificabo Ecclesiam
meam”, et alibi “Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam”, manifestum est
quod ei natura legem non dedit.
4. Sed nec per divinam: omnis nanque
divina lex duorum Testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio
reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel
novissimo commendatam fuisse.
5. Quinymo invenio sacerdotes primos ab
illa de precepto remotos, ut patet per ea que Deus ad Moysen; et sacerdotes
novissimos, per ea que Cristus ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam
possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret,
cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela
continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret.
6.
Quod autem a se non receperit de facili patet. Nichil est quod dare possit quod
non habet; unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit,
ut habetur in hiis que De simpliciter ente. Sed constat quod, si
Ecclesia sibi dedit illam virtutem, non habebat illam priusquam daret; et sic
dedisset sibi quod non habebat; quod est inpossibile.
7. Quod vero ab aliquo Imperatore non
receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter. Et quod etiam
ab assensu omnium vel prevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo
Asyani et Affricani omnes, quinetiam maior pars Europam colentium hoc aborreat?
Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
xiv
1. Item, illud quod est contra naturam
alicuius non est de numero suarum virtutum, cum virtutes uniuscuiusque rei
consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi
regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numero
virtutum suarum.
2. Ad evidentiam autem minoris sciendum
quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur de materia
et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali
auditu.
3. Forma autem Ecclesie nichil aliud
est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa : vita enim
ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime
summi, cuius est pascere agnos et oves.
4. Unde ipse in Iohanne formam
sue vite relinquens “Exemplum” inquit “dedi vobis, ut quemadmodum ego feci
vobis, ita et vos faciatis”; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris
offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, “Petre”, inquit “sequere me”.
5. Sed Cristus huiusmodi regimen coram
Pilato abnegavit: “Regnum” inquit“ meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo
esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc
autem regnum meum non est hinc”.
6. Quod non sic intelligendum est ac si
Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat
“quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus
eius”; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat.
7. Velut si aureum sigillum loqueretur
de se dicens ‘non sum mensura in aliquo genere’; quod quidem dictum non habet
locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum
est quoddam signum receptibile per impressionem.
8. Formale igitur est Ecclesie illud
idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium
forme, ut patet, sive nature, quod idem est.
9. Ex quo colligitur quod virtus
auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione
vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut
verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina
Predicamentorum nos docet.
10. Sufficienter igitur per argumenta
superiora ducendo ‘ad inconveniens’ probatum est auctoritatem Imperii ab
Ecclesia minime dipendere.
xv
1. Licet in precedenti capitulo ducendo
‘ad inconveniens’ ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi
Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere
a Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non
dependet, quod a Deo dependeat.
2. Et ideo, ad perfectam
determinationem propositi, ‘ostensive’ probandum est Imperatorem, sive mundi
Monarcham, immediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
3. Ad huius autem intelligentiam
sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et
incorruptibilium; propter quod recte a phylosophis assimilatur orizonti, qui
est medium duorum emisperiorum.
4. Nam
homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et
corpus, corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam, scilicet
animam, incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa,
prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit: “Et solum hoc
contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili”.
5. Si
ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne
medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam.
6. Et
cum omnis natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis
duplex finis existat : ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et
corruptibilitatem partecipat, sic solus inter omnia entia in duo ultima
ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero
prout incorruptibilis.
7.
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos :
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit
et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem vite ecterne, que
consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non
potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur.
8. Ad
has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media
venire oportet. Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa
sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad secundam vero
per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa
sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et
karitatem.
9. Has
igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione
que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas
et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius
discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana
cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes “in
camo et freno” compescerentur in via.
10.
Propter quod opus fuit homini duplici directivo secundum duplicem finem:
scilicet summo Pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad
vitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus
humanum ad temporalem felicitatem dirigeret.
11. Et
cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia,
pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum
liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime
debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in
areola ista mortalium libere cum pace vivatur.
12. Cumque dispositio mundi huius
dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut
utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur,
de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem
presentialiter intuetur. Hic autem est solus ille qui hanc preordinavit, ut per
ipsam ipse providens suis ordinibus queque connecteret.
13.
Quod si ita est, solus eligit Deus, solus ipse confirmat, cum superiorem non
habeat. Ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui nunc, nec alii
cuiuscunque modi dicti fuerint ‘electores’, sic dicendi sunt: quin potius
‘denuntiatores divine providentie’ sunt habendi.
14.
Unde fit quod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est
indulta, vel quia omnes vel quia quidam eorum, nebula cupiditatis ottenebrati,
divine dispensationis faciem non discernunt.
15.
Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de
Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce sue
simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis.
16. Et
iam satis videor metam actigisse propositam. Enucleata nanque veritas est
questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset
Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium
sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a
Deo vel ab alio dependeret inmediate.
17. Que quidem veritas ultime
questionis non sic stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo romano
Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad inmortalem
felicitatem ordinetur.
18. Illa igitur reverentia Cesar utatur
ad Petrum qua primogenitus illius debet uti ad patrem: ut luce paterne gratie
illustratus virtuosius orbem terre irradiet, cui ab Illo solo prefectus est,
qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.